factum est autem post haec percussit David Philisthim et
humiliavit eos et tulit David frenum tributi de manu Philisthim
et percussit Moab et mensus est eos funiculo coaequans
terrae mensus est autem duos funiculos unum ad occidendum et
unum ad vivificandum factusque est Moab David serviens sub
tributo
et percussit David Adadezer filium Roob regem Soba quando
profectus est ut dominaretur super flumen Eufraten
et captis David ex parte eius mille septingentis equitibus
et viginti milibus peditum subnervavit omnes iugales curruum
dereliquit autem ex eis centum currus
venit quoque Syria Damasci ut praesidium ferret Adadezer
regi Soba et percussit David de Syria viginti duo milia virorum
et posuit David praesidium in Syria Damasci factaque est
Syria David serviens sub tributo servavit Dominus David in
omnibus ad quaecumque profectus est
et tulit David arma aurea quae habebant servi Adadezer et
detulit ea in Hierusalem
et de Bete et de Beroth civitatibus Adadezer tulit rex David
aes multum nimis
audivit autem Thou rex Emath quod percussisset David omne
robur Adadezer
et misit Thou Ioram filium suum ad regem David ut salutaret
eum congratulans et gratias ageret eo quod expugnasset Adadezer
et percussisset eum hostis quippe erat Thou Adadezer et in manu
eius erant vasa argentea et vasa aurea et vasa aerea
quae et ipsa sanctificavit rex David Domino cum argento et
auro quae sanctificaverat de universis gentibus quas subegerat
de Syria et Moab et filiis Ammon et Philisthim et Amalech
et de manubiis Adadezer filii Roob regis Soba
fecit quoque sibi David nomen cum reverteretur capta Syria
in valle Salinarum caesis duodecim milibus
et posuit in Idumea custodes statuitque praesidium et facta
est universa Idumea serviens David et servavit Dominus David in
omnibus ad quaecumque profectus est
et regnavit David super omnem Israhel faciebat quoque David
iudicium et iustitiam omni populo suo
Ioab autem filius Sarviae erat super exercitum porro
Iosaphat filius Ahilud erat a commentariis
et Sadoc filius Achitob et Ahimelech filius Abiathar
sacerdotes et Saraias scriba
Banaias autem filius Ioiada super Cherethi et Felethi filii
autem David sacerdotes erant